tuum tamen studium et consilium gratum
acceptumque est mihi.
excusationem angustiarum tui temporis accipio ; scio enim quam soleas esse occupatus. emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio
(hoc loco me tibi gratulari noli mirari ; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem). habes ; deponendae tibi sunt urbanitates ; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono ; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum
fundum.